monumenta.ch > Cassiodorus > 2 > sectio 27 > sectio 26 > bnf10439.198 r > 38 > sectio 15 > 14 > sectio > sectio 10 > bsbClm6224.182 > 18 > sectio 14 > sectio 6 > sectio > DE MATHEMATICA. > bnf10439.196 r > sectio 20 > bnf9389.44 > V. FLORIANO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 17 > sectio 12 > 1
>>> Cassiodorus, Historia Eccl., 12, II.De bonis actibus Attici Constantinopolitani pontificis.

Cassiodorus, 12, CAPUT PRIMUM.De ortu Valentiniani principis filii Placidiae.

1 Igitur occiso tyranno, cogitabat Theodosius imperator cui deberet Hesperiarum regna committere. Tunc Valentinianus erat valde puer, natus ex matre Placidia, eius quidem amita, filia vero Maioris Theodosii, Arcadii et Honorii sorore, de patre Constantio, qui ab Honorio imperii iura susceperat, parvoque tempore cum eo regnaverat.
2 Hunc ergo Valentinianum, consobrinum suum Caesarem factum, mittit ad partes Italiae, cum quo matrem pariter Placidiam, eique universam dispositionem commisit imperii. Cumque voluisset ipse quoque Italiam pergere, ut consobrinum ad imperii culmen eveheret, quatenus sui vigore tyrannorum removeret audaciam: veniens usque ad Thessalonicam, languore prohibitus est. Quamobrem coronam imperialem posthaec consobrino per patricium Stiliconem mittens, Constantinopolim remeavit. Haec de talibus retulisse sufficiat. [SOCRATES, lib. VII, cap. 24, p. 364.]
Cassiodorus HOME

bav824.325 bnf1603.227

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik